<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:93</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:93</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="93" subtype="section"><ab> “Vile est, quod licet, et animus
                        errori intentus<note>errori intentus <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            errore lentu.</note> iniurias diligit.<pb xml:id="p.186"/> “ <lg><l>Ales Phasiacis petita Colchis</l><l>atque Afrae volucres placent palato,</l><l>quod non sunt faciles: at albus anser</l><l>et pictis anas enovata<note>enovata <hi rend="italics">Pithoeus</hi>
                                    renovata.</note> pennis</l><l>plebeium sapit. Ultimis ab oris</l><l>attractus scarus atque arata Syrtis,</l><l>si quid naufragio dedit, probatur:</l><l>mullus iam gravis est. Amica vincit</l><l>uxorem. Rosa cinnamum veretur.</l><l>Quicquid quaeritur, optimum videtur.</l></lg> ”” <lb type="paragraph"/>“Hoc est” inquam “quod promiseras, ne quem
                        hodie versum faceres? per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam
                        lapidavimus. Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen
                        poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa
                        obruet. Miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita.” Sic me loquentem
                        obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori
                        conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem,
                        contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae
                        formam eius egregie decebant <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>