<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:87</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:87</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="87" subtype="section"><ab>Cum ob hanc offensam praeclusissem
                        mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii. Interpositis enim
                        paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut
                        intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam
                        mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta
                        dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: “aut dormi, aut
                        ego iam dicam patri.” Nihil est tam arduum, quod non improbitas<pb xml:id="p.172"/> extorqueat. Dum dicit: “patrem excitabo,” irrepsi tamen
                        et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea,
                        postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter
                        condiscipulos, quibus iactasset censum meum, “videris tamen” inquit “non ero
                        tui similis. Si quid vis, fac iterum.” Ego vero deposita omni offensa cum
                        puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed
                        non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad
                        patiendum gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et “numquid vis?”
                        inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Utcunque igitur inter
                        anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum
                        decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et
                        dicere: “quare non facimus?” tum ego totiens excitatus plane vehementer
                        excandui et reddidi illi voces suas: 'aut dormi, aut ego iam patri dicam'"
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>