<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:83</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:83</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="83" subtype="section"><ab>In pinacothecam perveni vario
                        genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis
                        iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate
                        certantia non sine quodam horrore tractavi. Iam vero Apellis quam
                            Graeci<foreign xml:lang="grc">mono/ knhmon</foreign> appellant, etiam
                        adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem
                        praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat
                        caelo sublimis Idaeum,<note>Idaeum <hi rend="italics">Wehl:</hi>
                            deum.</note> illine candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat
                        Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos
                        etiam pictorum amantium vultus tauquam in solitudine exclamavi:<pb xml:id="p.166"/> “Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non
                        invenit quod diligeret,<note>diligeret sed <hi rend="italics">Jacobs:</hi>
                            eligeret et.</note> sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam
                        fecit. Hylan Nympha praedata temperasset<note>temperasset <hi rend="italics">Buecheler:</hi> imperasset.</note> amori suo, si venturum ad
                        interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem,
                        et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in
                        societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.” <lb type="paragraph"/>Ecce
                        autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus,
                        exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu
                        non proinde speciosus, ut facile appareret eum <hi rend="italics">ex</hi>
                        hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus
                        constitit meum <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi
                        spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad
                            immeritos<note>immeritos <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            imperitos.</note> deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male
                        vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“ <lg><l><pb ed="org"/> Qui pelago credit, magno se faenore tollit;</l></lg>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l>qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;</l><l>vilis adulator picto iacet ebrius ostro,</l><l>et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:</l><l>sola pruinosis horret facundia pannis</l><l>atque inopi lingua desertas invocat artes.</l></lg> ” </ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>