<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:73</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:73</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="73" subtype="section"><ab> quibus lavari iam coeperat votum
                        esse? Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque
                        vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus,
                        angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus
                        stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem<note>eius iactationem
                                <hi rend="italics">Heinsius:</hi> ei actionem.</note> licuit
                        effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso
                        loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus
                        balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et coepit Menecratis cantica
                        lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam<pb xml:id="p.144"/> eius
                        intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et
                        gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem <del>aut</del> restrictis
                        manibus anulos de pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post
                        terga flectere et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos
                        faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur,<note>vaporabatur <hi rend="italics">Buecheler:</hi> pervapatur (in <hi rend="italics">marg.</hi> parabatur).</note> descendimus. <lb type="paragraph"/>Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata
                        disposuerat lautitias <del>suas</del><note>suas <hi rend="italics">marked
                                for deletion in MS.</hi></note> ita ut supra lucernas <gap reason="lost"/> aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas
                        argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco
                        defluens. Tum Trimalchio “Amici” inquit “hodie servus meus barbatoriam
                        fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et
                        usque in lucem cenemus.” </ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>