<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:72</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:72</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="72" subtype="section"><ab>Haec ut dixit Trimalchio, flere
                        coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique
                        familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam
                        coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio “Ergo” inquit “cum sciamus nos
                        morituros esse, quare non vivamus? Sic vos felices videam, coniciamus nos in
                        balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.” “Vero,
                        vero,” inquit Habinnas “de una die duas facere, nihil malo” nudisque
                        consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem<note>plaudentem <hi rend="italics">Jacobs:</hi> gaudentem.</note> subsequi coepit. <lb type="paragraph"/>Ego respiciens ad Ascylton “Quid cogitas?” inquam “ego
                        enim si videro balneum, statim expirabo.” “Assentemur” ait ille “et dum illi
                        balneum petunt,<pb xml:id="p.142"/> nos in turba exeamus.” Cum haec
                        placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis
                        catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam
                        ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum
                        natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen
                        atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in
                        siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane;
                        quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, <del>at</del>
                        ille avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique
                        petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,“Erras” inquit “si
                        putas te exire hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem
                        ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt.” Quid faciamus homines
                        miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,</ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>