<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:69</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:69</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="69" subtype="section"><ab> Illum emi trecentis denariis.”
                        Interpellavit loquentem Scintilla et “plane” inquit “non omnia artificia
                        servi nequam narras. Agaga est; at curabo, stigmam habeat.” Risit Trimalchio
                        et “adcognosco” inquit “Cappadocem: nihil<pb xml:id="p.132"/> sibi
                        defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem,
                        Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum
                        habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus
                        suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo
                        panem.” Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem
                        protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et
                        inferius labrum manu deprimente. Ultimo etiam in medium processit et modo
                        harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello
                        mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi
                        porrexit et “Tanto melior” inquit “Massa, done tibi caligas.” <lb type="paragraph"/>Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis
                        esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt
                        Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem
                        tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel
                        fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis
                        circaque pisces et omnia genera avium, “Amici”<note>amici <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note> inquit Trimalchio “quicquid videtis
                        hic positum, de uno corpore est factum.” Ego, scilicet homo prudentissimus,
                        statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnonem “mirabor” inquam
                        “nisi omnia ista de fimo<note>fimo <hi rend="italics">added by
                                Buecheler.</hi></note> facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae
                        Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri.”</ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>