<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><ab>Dum hunc diligentius audio, non
                        notavi mihi Ascylti fugam. Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo,
                        ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali
                        declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo
                        iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune
                        subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligenter
                        tenebam <del>quia</del> nec quod stabulum esset sciebam. Itaque quocunque
                        ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et<pb xml:id="p.10"/>
                        sudore iam madens accedo aniculam quandam,</ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>