<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:59</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:59</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="59" subtype="section"><ab>Coeperat Ascyltos respondere
                        convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia “Agite” inquit
                        “scordalias de medio. Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce
                        adulescentulo. Sanguen illi fervet, tu melior esto. <pb ed="org"/> Semper in
                        hac re qui vincitur, vincit. <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note>
                        <pb ed="org"/> Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor non <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> habebas. Simus ergo, quod
                        melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus.” Intravit factio
                        statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et
                        cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille
                        canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto “scitis” inquit “quam
                        fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat
                        Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc Homeros
                        dicit, quemadmodum<pb xml:id="p.110"/> inter se pugnent Troiani et
                        Parentini. Vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem.
                        Ob eam rem Aiax insanit et static argumentum explicabit.” Haec ut dixit
                        Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem
                        vitulus in lance donaria<note>donaria <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            dunaria.</note> elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax
                        strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina
                        gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est. <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>