<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:56</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:56</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> “Quod autem inquit putamussecundum litteras <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> difficillimum esse
                        artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid
                        homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si
                        illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui
                        per argentum aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves:
                        boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos
                        gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam
                        habet. Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si
                        dicuntur illud a Iove afferre; <pb ed="org"/> ideo autem pungunt, <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note> quia ubicunque dulce est,
                        ibi et acidum invenies.” <pb xml:id="p.100"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> Iam etiam philosophos de negotio
                        deiciebat, cum <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> pittacia
                        in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium
                        apophoreta recitavit. “Argentum sceleratum”: allata est perna, super quam
                        acetabula erant posita. “Cervical”: offla collaris allata est. “Serisapia et
                        contumelia”: xerophagi ex sapa<note>xerophagi ex sapa <hi rend="italics">Friedlaender:</hi> aecrophagie saele.</note> datae sunt et contus
                        cum malo. “Porri et persica”: flagellum et cultrum accepit; “passeres et
                        muscarium”: uvam passam et mel Atticum. “Cenatoria et forensia”: offlam et
                        tabulas accepit. “Canale et pedale”: lepus et solea est allata. “Muraena et
                        littera”: murem cum rana alligata fascemque betae accepit.<note>accepit <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note> Diu risimus: sexcenta
                        huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae. <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>