<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:53</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:53</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="53" subtype="section"><ab>Et plane interpellavit saltationis
                        libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas
                        sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx,
                        puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
                        boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est,
                        quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod
                        collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in
                        hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit
                        Trimalchio “quando mihi Pompeiani horti emptisunt?” “Anno priore” inquit
                        actuarius “et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et
                        “Quicunque” inquit “mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem
                            sciero,<pb xml:id="p.94"/> in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam
                        edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio
                        cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore
                        Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus;
                        iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum. <lb type="paragraph"/>Petauristarii autem tandem venerunt. Baro
                        insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa
                        parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire<note>transilire
                                <hi rend="italics">Heinsius:</hi> transire.</note> et dentibus
                        amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum
                        artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime
                        spectaret, petauristarios et cornicines;<note>cornicines <hi rend="italics">Heinsius:</hi> cornices.</note> reliqua
                            <del>animalia</del><note>animalia <hi rend="italics">bracketed by
                                Buecheler.</hi></note> acroamata tricas meras esse. “Nam et
                        comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam<note>Atellaniam <hi rend="italics">Buecheler:</hi> atellam.</note> facere, et choraulen
                        meum iussi Latine cantare.” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>