<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:51</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:51</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><ab> mallem mihi quam aurum; nunc autem
                        vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non
                        frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit
                        reporrigere Caesarem<note>Caesarem <hi rend="italics">Scheffer:</hi>
                            Caesari.</note> et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius
                        quam expavit. At ille sustulit phialam<pb xml:id="p.90"/> de terra; collisa
                        erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio
                        belle correxit. Hoc facto putabat se solium<note>solium <hi rend="italics">Heinsius:</hi> coleum.</note> Iovis tenere, utique postquam
                            Caesar<note>Caesar <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note>
                        illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo.
                        Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset,
                        aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.</ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>