<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:49</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:49</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="49" subtype="section"><ab>Nondum efflaverat omnia, cum
                        repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem
                        coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse,
                        tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo
                        ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum “Quid? quid?”
                        inquit “porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum
                        in medio.” Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum
                        esse exinterare, “quid? oblitus?” Trimalchio exclamat “Putes ilium piper et
                        cuminum non coniecisse. Despolia.” Non fit mora, despoliatur cocus atque
                        inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et
                        dicere: “Solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro
                        illo rogabit.” Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed
                        inclinatus ad aurem Agamemnonis “plane” inquam “hic debet servus esse
                        nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi
                        ignoscerem, si piscem praeterisset.” At non Trimalchio, qui relaxato in
                        hilaritatem vultu “Ergo” inquit “quia tam malae memoriae es, palam nobis
                        ilium exintera.” Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem
                        hinec atque illinc timida manu secuit. Nec mora,<pb xml:id="p.88"/> ex
                        plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
                            <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>