<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="48" subtype="section"><ab>Et cocum quidem potentiae admonitum
                        in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et
                        “Vinum” inquit “si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis.
                        Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano
                        nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus
                        et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam
                        libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam
                        controversiam hodie declamasti? Ego etiam<note>etiam <hi rend="italics">Wehl:</hi> autem.</note> si causas non ago, in
                            domusionem<note>domusionem <hi rend="italics">Wehl:</hi>
                            divisione.</note> tamen litteras didici. Et ne me putes studia
                        fastiditum, II<note>II <hi rend="italics">Tilebomenus:</hi> tres.</note>
                        bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas,
                        peristasim declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives
                        inimici erant,” ait Trimalchio “Quid est pauper?” “Urbane” inquit Agamemnon
                        et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio Hoc “inquit si
                        factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec
                        aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, “Rogo” inquit
                        “Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de
                        Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe<note>forcipe <hi rend="italics">Buecheler:</hi> poricino.</note> extorsit? Solebam
                        haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis
                        meis vidi in ampulla pendere,<pb xml:id="p.86"/> et cum illi pueri dicerent:
                            <foreign xml:lang="grc">Si/bulla, ti/ qe/leis;</foreign> respondebat
                        illa: <foreign xml:lang="grc">a)poqanei=n qe/lw.</foreign>” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>