<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:46</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:46</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="46" subtype="section"><ab> 'Quid iste argutat molestus?' quia
                        tu, qui potes loquere, non loquis.<note>loquis <hi rend="italics">Burmann:</hi> loqui.</note> Non es nostrae fasciae, et ideo
                        pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo
                        est? aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas
                        nostras? Inveniemus quod manducemus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia
                        hoc anno tempestas dispare pallavit: inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et
                        iam tibi discipulus crescit cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si
                        vixerit, habebis ad latus servulum. Nam quicquid illi vacat, caput de tabula
                        non tollit. Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. Ego
                        illi iam tres cardeles occidi, et dixi quod mustella comedit. Invenit tamen
                        alias nenias, et libentissime pingit. Ceterum iam Graeculis calcem impingit
                        et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens
                            fit<note>fit <hi rend="italics">Bueckeler:</hi> sit.</note> nec uno loco
                        consistit, sed venit,<pb xml:id="p.80"/> dem litteras, sed non vult
                        laborare. Est et alter non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet quam
                        scit. Itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis,
                        contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum
                        ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem. Nam litteris
                        satis inquinatus est. Quod si resilient, destinavi illum artificii docere,
                        aut tonstreinum<note>tonstrinum <hi rend="italics">Scheffer:</hi>
                            constreinum.</note> aut praeconem aut certe causidicum, quod illi
                        auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: 'Primigeni, crede
                        mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non
                        didicisset, hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo collo
                        suocircumferebat onera venalia, nunc etiam adversus Norbanum se extendit.
                        Litterae thesaurum est, et artificium nunquam moritur.” ' <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>