<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><ab>Quid ergo est? Parentes obiurgatione
                        digni sunt, qui noluntliberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut
                        omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant,
                        cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius
                        confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum
                        gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut
                        sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent,
                        ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent<note>ut persuaderent
                                <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note> sibi nihil esse
                        magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis
                        suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod
                        utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri
                        non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod
                        sentio, et ipse carmine effingam: <lb type="paragraph"/>
                    </ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>