<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:38</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:38</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="38" subtype="section"><ab>Nec est quod putes illum quicquam
                        emere. Omnia domi nascuntur: lana, credrae, piper, lacte gallinaceum si
                        quaesieris, invenies. Ad<pb xml:id="p.58"/> summam, parum illi bona lana
                        nascebatur; arietes a Tarento emit, et eos culavit in gregem. Mel Atticum ut
                        domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri; obiter et vernaculae quae
                        sunt, meliusculae a Graeculis fient. Ecce intra hos dies scripsit, ut illi
                        ex India semen boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam habet, quae non
                        ex onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut conchyliatum aut
                        coccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo. Reliquos autem
                        collibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in imo
                        imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilo crevit. Modo solebat
                        collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt—ego nihil scio, sed audivi—
                            quom<note>quom <hi rend="italics">Buecheler:</hi> quomodo.</note>
                        Incuboni pilleum rapuisset, <del>et</del> thesaurum invenit. Ego nemini
                        invideo, si quid<note>quid <hi rend="italics">Buecheler:</hi> quo.</note>
                        deus dedit. Est tamen sub alapa et non vult sibi male. Itaque proxime
                            casam<note>casam <hi rend="italics">Buccheler:</hi> cum.</note> hoc
                        titulo proscripsit: 'C. Pompeius Diogenes ex kalendis Iuliis cenaculum
                        locat; ipse enim domum emit.' Quid ille qui libertini loco iacet, quam bene
                        se habuit. Non impropero illi. Sestertium suum vidit decies, sed male
                        vacillavit. Non puto illum<pb xml:id="p.60"/> capillos liberos habere, nec
                        mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed liberti scelerati,
                        qui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla male fervet, et ubi
                        semel res inclinata est, amici de medio. Et quam honestam negotiationem
                        exercuit, quod ilium sic vides. Libitinarius fuit. Solebat sic cenare,
                        quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, avis, cocos, pistores. Plus
                        vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. Phantasia, non
                        homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium
                        conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: “C. Iulius
                        Proculus auctionem faciet rerum supervacuarum.”” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>