<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="35" subtype="section"><ab>Laudationem ferculum est insecutum
                        plane non pro expectatione magnum; novitas tamen omnium convertit oculos.
                        Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super
                        quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super
                        arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos
                        testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam,
                        super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte
                        scriblita erat, in altera placenta, <pb ed="org"/> super <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> scorpionem pisciculum marinum, <pb ed="org"/> super sagittarium <note place="marg"><hi rend="italics">HL</hi></note> oclopetam, super capricornum locustam marinam, super
                        aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum
                        herbis excisus favum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano
                        argenteo panem <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Atque ipse etiam taeterrima voice de Laserpiciario<pb xml:id="p.54"/> mimo canticum extorsit. </ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>