<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="29" subtype="section"><ab> Ceterum ego dum omnia stupeo,
                        paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe
                        ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus
                        superque quadrata littera scriptum “Cave canem.” Et collegae quidem mei
                        riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi.
                        Erat autem venalicium <hi rend="italics">cum</hi> titulis pictum,<pb xml:id="p.42"/> et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat
                        Minervaque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset,
                        denique dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum
                        inscriptione reddiderat. In deficiente vero iam porticu levatum mento in
                        tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti
                        copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu
                        gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in
                        angulo vidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum
                        marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in quo barbam ipsius conditam esse
                        dicebant. <lb type="paragraph"/>Interrogare ergo atriensem coepi, quas in
                        medio picturas haberent. “Iliada et Odyssian” inquit <pb ed="org"/> “ac
                            <note place="marg"><hi rend="italics">H</hi></note> Laenatis
                        gladiatorium munus.” Non licebat multaciam<note>multaciam <hi rend="italics">corrupt: Buecheler suggests</hi> multa iam.</note> considerare <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>