<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="25" subtype="section"><ab>Cum haec diceret, ad aurem eius
                        Psyche ridens accessit, et cum dixisset nescio quid, “Ita, ita” inquit
                        Quartilla “bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est,
                        devirginatur Pannychis nostra?” Continuoque producta est puella satis bella
                        et quae non plus quam septem annos habere videbatur, <del>et</del> ea ipsa
                        quae primumcum Quartilla in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo
                        universis et postulantibus nuptias <del>fecerunt</del><note>fecerunt <hi rend="italics">bracketed by Mommsen.</hi></note> obstupui ego et nec
                        Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec<pb xml:id="p.36"/> puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem
                        posset accipere. “Ita” inquit Quartilla “minor est ista quam ego fui, cum
                        primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim
                        virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inclinata<note>inclinata <hi rend="italics">Buecheler:</hi> inquinata.</note> sum, et subinde
                            procedentibus<note>procedentibus <hi rend="italics">Burmann on authority
                                of “Old MS.”:</hi> prodeuntibus.</note> annis maioribus me pueris
                        applicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum
                        illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.” Igitur ne
                        maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium
                        nuptiale.</ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>