<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><ab>“Qui inter haec nutriuntur, non
                        magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant. Pace vestra
                        liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque
                        inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis
                        enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum
                        Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondum
                        umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis
                        versibus canere<pb xml:id="p.4"/> timuerunt. Et ne poetas <del>quidem</del>
                        ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus
                        exercitationis accessisse video. Grandis et ut ita dicam pudica oratio non
                        est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa
                        istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum
                        ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque
                        corrupta regula eloquentia<note>regula eloquentia <hi rend="italics">Haasius:</hi> eloquentiae regula.</note> stetit et obmutuit. Ad
                        summam, quis postea<note>ad summam quis postea <hi rend="italics">Haasius:</hi> qui postea ad summam.</note> Thucydidis, quis
                        Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed
                        omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere.
                        Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam
                        magnae artis compendiariam invenit.” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>