<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="15" subtype="section"><ab>Hinc Ascyltos bene risum discussit,
                        qui silentio facto “Videmus”<note><hi rend="italics">videmus
                                Jungermann:</hi> videamus.</note> inquit “suam cuique rem esse
                        carissimam; reddant nobis tunicam nostram et pallium suum recipiant.” Etsi
                        rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni,
                        qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque
                        deponerentur ac postero dieiudex querellam inspiceret. Neque enim res
                        tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe aliud quaeri, quod
                        in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam sequestri
                        placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae frontis, qui
                        solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium exhibiturumque
                        crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel
                        deposita vestis inter praedones strangularetur et nos metu criminis non
                        veniremus ad constitutum. <lb type="paragraph"/>Idem plane et nos volebamus.
                        Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus, quod
                        nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et
                        liberates querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat . . .
                        . <lb type="paragraph"/>Et recuperate, ut putabamus, thesauro in deversorium
                        praccipites abimus praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum
                        quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam
                        reddidissent. “ <lg><l>Nolo quod cupio, statim tenere,</l><l>nec victoria mi placet parata <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <pb xml:id="p.22"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>