<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><ab>Veniebamus in forum deficiente iam
                        die, in quo notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem pretiosarum sed
                        tamen quarum fidem male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret.
                        Cum ergo et ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione
                        opportunissima coepimus atque in quodam angulo<pb xml:id="p.16"/> laciniam
                        extremam concutere, si quem forte emptorem splendor vestis posset adducere.
                        Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum muliercula comite
                        propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit. Invicem Ascyltos
                        iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris ac subito exanimatus
                        conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem conspexi, nam
                        videbatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine invenerat. Plane is ipse
                        erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere faceret, prius
                        tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius
                            temptavit.<note>tentavit <hi rend="italics">Burmann:</hi>
                            ternuit.</note> O lusum fortunae mirabilem.</ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>