<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:100</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:100</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="100" subtype="section"><ab>“molestum est quod puer hospiti
                        placet. Quid autem? Non commune est, quod natura optimum fecit? Sol omnibus
                        lucet. Luna innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum.
                        Quid aquis dici formosius potest? In publico tamen manant. Solus ergo amor
                        furtum potius quam praemium erit? Immo vero nolo habere bona, nisi quibus
                        populus inviderit. Unus, et senex, non erit gravis; etiam cum voluerit
                        aliquid sumere,opus anhelitu prodet.” Haec ut infra fiduciam posui
                        fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capite mentiri.
                            <lb type="paragraph"/>Sed repente quasi destruente fortuna constantiam
                        meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit: “ergo me derisit?” Et
                        haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem
                        percussit. Ceterum eadem indignatione mulierlacerata ulterius excanduit et
                        “Si quis deus manibus meis” inquit “Gitona imponeret, quambene exulem
                            exciperem.”<note>exciperem <hi rend="italics">margin ed. of
                                Tornaesius</hi> exciperet.</note> Uterque nostrum tam inexpectato
                        ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento
                        circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem
                        labentis laciniam duxi et “Per fidem” inquam “pater, cuius haec navis est,
                        aut quos vehat, dicere potes?” Inquietatus ille moleste tulit et “Hoc erat”
                        inquit “quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus
                        secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? Quid porro ad rem
                        pertinet, si dixero Licham<pb xml:id="p.202"/> Tarentinum esse dominum
                        huiusce navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?”</ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>