<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.pr.5-1.pr.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.pr.5-1.pr.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="pr"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu
                                    malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe,
                                    dum prisca illa tota mente repeto, avertam, <pb n="2"/> omnis
                                    expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero,
                                    sollicitum tamen efficere posset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora
                                    fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea
                                    nec adfirmare nec refellere in animo est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis
                                    primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere
                                    oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores: ea
                                    belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui
                                    parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae
                                    patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata
                                    erunt, haud in magno equidem ponam discrimine:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita,
                                    qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi
                                    militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde
                                    paulatim disciplina velut desidentis primo mores sequatur animo,
                                    deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint
                                    praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec
                                    remedia pati possumus, perventum est.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>