<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.46.3-1.46.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.46.3-1.46.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio
                                    regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset, quod
                                    scelere partum foret. hic L. Tarquinius — </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit, parum liquet;
                                    pluribus tamen auctoribus filium ediderim — fratrem habuerat
                                    Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae, regis filiae,
                                    nupserant, et ipsae longe dispares moribus. forte ita inciderat,
                                    ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur, fortuna, credo,
                                    populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique
                                    civitatis mores possent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>angebatur <pb n="53"/> ferox Tullia nihil materiae in viro neque
                                    ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa
                                    Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum;
                                    spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret
                                    audacia.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo
                                    aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. ea
                                    secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum
                                    contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et
                                    se rectius viduam et <choice><sic>ilium</sic><corr>illum</corr></choice> caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari
                                    iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>