<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.43.13-1.44.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.43.13-1.44.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, qui
                                    habitabantur, partes eas tribus appellavit, ut ego arbitror, ab
                                    tributo; nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem
                                    inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum distributionem
                                    numerumque quicquam pertinuere.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="44"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latae cum
                                    vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani,
                                    equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio
                                    prima luce adessent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit; idque
                                    conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
                                    milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur; adicit
                                    scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui arma ferre
                                    possent, eum numerum fuisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><choice><sic>Ad</sic><corr>ad</corr></choice> eam multitudinem urbs quoque amplificanda <pb n="51"/>
                                    visa est. addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; inde
                                    deinceps auget Esquilias ibique ipse, ut loco dignitas fieret,
                                    habitat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert.
                                    pomerium, verbi vim solam intuentes, postmoerium interpretantur
                                    esse; est autem magis circamoerium, locus, quem in condendis
                                    urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa
                                    terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte
                                    aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam
                                    coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret
                                    soli.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>