<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.28.9-1.29.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.28.9-1.29.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>tum Tullus “Metti Fufeti” inquit, “si ipse discere posses fidem
                                    ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset;
                                    nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio
                                    doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. ut
                                    igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem
                                    ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum
                                    dabis.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat
                                    Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in
                                    utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra,
                                    portantes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. primum
                                    ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris
                                    legum humanarum <pb n="35"/> fuit; in aliis gloriari licet nulli
                                    gentium mitiores placuisse poenas.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem
                                    traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam
                                    urbem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec
                                    pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis
                                    stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et
                                    cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>