<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.28.4-1.28.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.28.4-1.28.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><choice><sic>turn</sic><corr>tum</corr></choice> ita Tullus infit: “Romani, si umquam ante alias ullo
                                    in bello fuit, quod primum dis immortalibus gratias ageretis,
                                    deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit.
                                    dimicatum est enim non magis cum hostibus <pb n="34"/> quam,
                                    quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac
                                    perfidia sociorum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad
                                    montes, nec imperium illud meum, sed consilium et imperii
                                    simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur
                                    a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis
                                    terror ac fuga iniceretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>nec ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est; ducem secuti
                                    sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem,
                                    fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem
                                    huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique
                                    ruptor. audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam
                                    documentum mortalibus dedero.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera, ut orsus
                                    erat, peragit: “quod bonum, faustum felixque sit populo Romano
                                    ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere
                                    in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere,
                                    unam urbem, unam rem publicam facere. ut ex uno quondam in duos
                                    populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis
                                    voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>