<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.23.7-1.24.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.23.7-1.24.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ibi infit Albanus: “iniurias et non redditas res ex foedere quae
                                    repetitae sint et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse
                                    belli audisse videor nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre;
                                    sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido <choice><sic>imperil</sic><corr>imperii</corr></choice> duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>neque, recte an perperam, interpreter; fuerit ista eius
                                    deliberatio, qui bellum suscepit; me Albani gerendo bello ducem
                                    creavere. illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta
                                    circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc magis
                                    scis. multum illi terra, plurimum mari pollent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies
                                    spectaculo fore, ut fessos confectosque, simul victorem ac
                                    victum, adgrediantur. itaque, si nos di amant, quoniam non
                                    contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam
                                    imus, ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna
                                    clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe
                                    victoriae ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur, cui
                                    et fortuna ipsa praebuit materiam.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec
                                    aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis
                                    constat, <choice><sic>nee</sic><corr>nec</corr></choice> ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam
                                    clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius
                                    Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen
                                    invenio, <pb n="28"/> qui Romanos Horatios vocent; hos ut
                                    sequar, inclinat animus.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>