<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.23.2-1.23.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.23.2-1.23.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod
                                    nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo
                                    populi in unum confusi sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere.
                                    castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant; fossa
                                    circumdant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula
                                    appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>in his castris Cluilius, Albanus rex, moritur; dictatorem Albani
                                    Mettium Fufetium creant. interim Tullus ferox, praecipue morte
                                    regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen
                                    Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, nocte
                                    praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum
                                    pergit. ea res ab stativis <pb n="27"/> excivit Mettium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ducit quam proxume ad hostem potest. inde legatum praemissum
                                    nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio;
                                    si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum, quae
                                    nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. haud
                                    aspernatus Tullus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>tamen, si vana adferantur, in aciem educit. exeunt contra et
                                    Albani. postquam structi utrimque stabant, cum paucis procerum
                                    in medium duces procedunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>