<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.15.6-1.16.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.15.6-1.16.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil
                                    absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem
                                    creditae fuit, non animus in regno avito recuperando, non
                                    condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit, ut in
                                    quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios
                                    acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad <pb n="20"/> custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello
                                    solum sed etiam in pace habuit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum
                                    contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta
                                    tempestatas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem
                                    operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit; nec
                                    deinde in terris Romulus fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die
                                    serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit,
                                    etsi satis credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem <choice><sic>rapturn</sic><corr>raptum</corr></choice> procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum
                                    aliquamdiu silentium obtinuit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>