<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.1.26-1.1.111</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.1.26-1.1.111</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="poem"><l n="26">doctores, elementa velint ut discere prima — </l><l n="27">sed tamen amoto quaeramus seria ludo: </l><l n="28">ille gravem duro terram qui vertit aratro, </l><l n="29">perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne </l><l n="30">audaces mare qui currunt, hac mente laborem </l><l n="31">sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, </l><l n="32">aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut </l><l n="33">parvola—nam exemplo est—magni formica laboris </l><l n="34">ore trahit quodcumque potest atque addit acervo </l><l n="35">quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. </l><l n="36">quae, simul inversum contristat Aquarius annum, </l><l n="37">non usquam prorepit et illis utitur ante </l><l n="38">quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus </l><l n="39">demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, </l><l n="40">nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. </l><l n="41">quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri </l><l n="42">furtim defossa timidum deponere terra? </l><l n="43">quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? </l><l n="44">at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? </l><l n="45">milia frumenti tua triverit area centum: </l><l n="46">non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si </l><l n="47">reticulum panis venalis inter onusto </l><l n="48">forte vehas umero, nihilo plus accipias quam </l><l n="49">qui nil portarit. vel dic quid referat intra  </l><l n="50">naturae finis viventi, iugera centum an </l><l n="51">mille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’ </l><l n="52">dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, </l><l n="53">cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? </l><l n="54">ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna </l><l n="55">vel cyatho ac dicas ‘magno de flumine mallem </l><l n="56">quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit, </l><l n="57">plenior ut siquos delectet copia iusto, </l><l n="58">cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. </l><l n="59">at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo </l><l n="60">turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 

                  </l><l n="61">at bona pars hominum decepta cupidine falso </l><l n="62">‘nil satis est’, inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis’: </l><l n="63">quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter </l><l n="64">quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis </l><l n="65">sordidus ac dives, populi contemnere voces </l><l n="66">sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo </l><l n="67">ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’ </l><l n="68">Tantalus a labris sitiens fugientia captat </l><l n="69">flumina — quid rides? mutato nomine de te </l><l n="70">fabula narratur: congestis undique saccis </l><l n="71">indormis inhians et tamquam parcere sacris </l><l n="72">cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. </l><l n="73">nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? </l><l n="74">panis ematur, holus, vini sextarius, adde </l><l n="75">quis humana sibi doleat natura negatis. </l><l n="76">an vigilare metu exanimem, noctesque diesque </l><l n="77">formidare malos fures, incendia, servos, </l><l n="78">ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum  </l><l n="79">semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. </l><l n="80">at si condoluit temptatum frigore corpus </l><l n="81">aut alius casus lecto te adflixit, habes qui </l><l n="82">adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te </l><l n="83">suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? </l><l n="84">non uxor salvum te volt, non filius; omnes </l><l n="85">vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. </l><l n="86">miraris, cum tu argento post omnia ponas, </l><l n="87">si nemo praestet, quem non merearis, amorem? </l><l n="88">at si cognatos nullo natura labore </l><l n="89">quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos, </l><l n="90">infelix operam perdas, ut siquis asellum </l><l n="91">in campo doceat parentem currere frenis.</l><l n="92">denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, </l><l n="93">pauperiem metuas minus et finire laborem </l><l n="94">incipias, parto quod avebas, ne facias quod </l><l n="95">Umidius quidam; non longa est fabula: dives </l><l n="96">ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se </l><l n="97">non umquam servo melius vestiret, ad usque </l><l n="98">supremum tempus, ne se penuria victus </l><l n="99">opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi </l><l n="100">divisit medium, fortissima Tyndaridarum. </l><l n="101">‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic </l><l n="102">ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum </l><l n="103">frontibus adversis conponere: non ego avarum  </l><l n="104">cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: </l><l n="105">est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: </l><l n="106">est modus in rebus, sunt certi denique fines, </l><l n="107">quos ultra citraque nequit consistere rectum. </l><l n="108">illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, </l><l n="109">se probet ac potius laudet diversa sequentis, </l><l n="110">quodque aliena capella gerat distentius uber, </l><l n="111">tabescat neque se maiori pauperiorum </l></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>