<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.9.23-9.10.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.9.23-9.10.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="37"/>Iamque nox
adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine
adfecerat. Non tamen invictum animum curae
obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare
sensissent, praecederent. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Navigia quoque et
lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet
paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta celeriter et equites ingenti cursu refugere et
secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu
subeuntibus coepit levare navigia, mox totis campis inundatis
etiam inpulit classem. </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Plaususque militum
nauticorumque insperatam salutem inmodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Unde
tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset,
quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo
imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut aestum
occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit
evectusque os eius CCCC stadia processit in mare
tandem voti sui compos. Praesidibusque et maris et
locorum dis sacrificio facto ad classem rediit. </p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Hinc adversum flumen subit classis et altero die <milestone unit="alt" n="38"/>
adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita
natura plerosque decepit temere ingressos aquam. Quippe
scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in
alios vulgatum est. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Oleum remedio fuit. Leonnato <pb n="p.345"/>
deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri
itinere ducturus exercitum videbatur — quippe sicca erat
regio —, ipse cum copiis subsistit vernum tempus
expectans.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>