<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.9.1-9.9.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.9.1-9.9.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius
adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios. Nec
repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique
 terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto
caput suum totque fortissimorum virorum salutem
permittere:
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>navigabant ergo omnium, per quae ferebantur,
ignari. Quantum inde abesset mare, quae gentes
colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum
 navium esset, anceps et caeca aestimatio
augurabatur: unum erat temeritatis solacium perpetua felicitas.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Iam CCCC stadia processerant, cum gubernatores
agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi
Oceanum abesse indicant regi.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Laetus ille hortari
 nauticos coepit, incumberent remis: adesse finem
laboris omnibus votis expetitum: iam nihil gloriae deesse,
nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine
sanguine oram terrae ab illis capi: ne naturam quidem
longius posse procedere: brevi incognita nisi inmortalibus
 esse visuros.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Paucos tamen navigio emisit in
ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora
nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria
tandem latentes repperere.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Qui interrogati, quam procul
abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama
<pb n="p.342"/>
quidem accepisse: ceterum tertio die perveniri posse
ad aquam amaram, quae corrumperet dulcem. Intellectum
est mare destinari ab ignaris naturae eius.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo
quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat :
ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini
subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo
lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant
classem et ad commeatus petendos discurrunt,
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>securi  casus eius, qui supervenit ignaris. Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit
et retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde
vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> quam torrentia praecipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia
cernere videbantur, identidem intumescens mare et in
campos paulo ante siccos descendere superfusum.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui
expositi erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo a
attoniti recurrunt. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Sed in tumultu festinatio quoque
tarda est. Hi contis navigia pellebant, hi, dum remos
aptari prohibebant, </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> consederant, quidam enavigare
properantes, sed non expectatis, qui simul esse debebant,
clauda et inhabilia navigia languide moliebantur, aliae a
navium inconsulte ruentes <del>non</del> receperant: pariterque
et multitudo et paucitas festinantes morabatur. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Clamor
hinc expectare, hinc ire iubentium dissonaeque voces
numquam idem atque unum tendentium non oculorum
<pb n="p.343"/>
modo usum, sed etiam aurium abstulerant.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Ne in
gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec
exaudiri vox a tumultuantibus poterat nec imperium
a territis inconpositisque servari.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Ergo conlidi inter
 se naves abstergerique invicem remi et alii aliorum
navigia urgere coeperunt. Crederes non unius
exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen.

</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a
sequentibus, qui antecedentes turbaverant: iurgantium ira
perveniebat etiam ad manus.
<milestone unit="alt" n="36"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Iamque aestus totos circa
<milestone unit="alt" n="11"/> flumen campos inundaverat tumulis dumtaxat
eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi
omissis navigiis enare properant.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Dispersa classis
partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles,
 partim in vado haerebat, utcumque inaequale terrae
fastigium occupaverant undae: cum subito novus et
pristino maior terror incutitur.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Reciprocari coepit
mare magno tractu aquis in suum fretum
recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas.
  Igitur destituta navigia alia praecipitantur in
proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi
sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque
fragmentis.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>