<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.8.21-9.8.30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.8.21-9.8.30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Barbari autem speraverant in-
<pb n="p.340"/>
cautum et temerarium regem excipi posse. Sed forte
inter promptissimos dimicans intactus evaserat.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Praecipue Ptolomaeus, laevo humero leviter quidem saucius,
sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis
sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice
eius ortum constabat. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Idem corporis custos
promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae
maior et clarior: modico civilique cultu, liberalis
inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Ob haec regi an popularibus carior esset,
dubitari poterat: tum certe primum expertus suorum animos,
adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo
periculo Macedones ominati esse videantur. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Quippe
non levior illis Ptolomaei fuit cura quam regi. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo
adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est
somnus. Ex quo excitatus per quietem vidisse se
exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore, </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> quam veneni remedium esse monstrasset: colorem
quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset,
adfirmans. Inventam deinde — quippe a multis simul
erat requisita — vulneri inposuit, protinusque dolore
finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque
dediderunt.

<milestone unit="alt" n="34"/>Hinc in proximam gentem Patalium perventum est.
<pb n="p.341"/>
Rex erat Soeris, qui urbe deserta in montes
profugerat:
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>itaque Alexander oppido potitur agrosque
populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum
armentorumque, magna vis reperta frumenti.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Ducibus
 deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio
ferme alveo enatam.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>