<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.8.18-9.8.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.8.18-9.8.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Quorum paucitate contempta rex D
Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes
elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si
fugere eos crederet.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Agriani, sicut imperatum erat, lacessito
 hoste subito terga verterunt: quos barbari effuse
sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt.
Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC
<milestone unit="alt" n="33"/> caesi sunt, м capti, ceteri moenibus urbis inclusi.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Sed
non ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque
 fuit: quippe barbari veneno tinxerant gladios. Itaque
saucii subinde expirabant, nec causa tam strenuae
mortis excogitan poterat a medicis, cum etiam leves
plagae insanabiles essent.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Barbari autem speraverant in-
<pb n="p.340"/>
cautum et temerarium regem excipi posse. Sed forte
inter promptissimos dimicans intactus evaserat.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Praecipue Ptolomaeus, laevo humero leviter quidem saucius,
sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis
sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice
eius ortum constabat. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Idem corporis custos
promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae
maior et clarior: modico civilique cultu, liberalis
inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Ob haec regi an popularibus carior esset,
dubitari poterat: tum certe primum expertus suorum animos,
adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo
periculo Macedones ominati esse videantur. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>