<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.7.25-9.8.18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.7.25-9.8.18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> quod amoverant, regem adeunt. Saepe minus est
<pb n="p.337"/>
constantiae in rubore, quam in culpa: coniectum
oculorum, quibus ut fur destinabatur, Dioxippus ferre non
potuit et, cum excessisset convivio, litteris conscriptis,
quae regi redderentur, ferro se interemit.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Graviter
 mortem eius tulit rex existimans indignationis esse,
non paenitentiae testem, utique postquam falso
insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="30"/> Indorum legati dimissi domos paucis post diebus
cum donis revertuntur. CCC erant equites, MXXX
 currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis
aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C
leonesque rarae magnitudinis et tigres,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>utrumque
animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque
ingentium pelles et dorsa testudinum.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Cratero deinde
 imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse
navigaturus, copias duceret: eos autem, qui comitari
eum solebant, inponit in naves et in fines Mallorum
secundo amne devehitur.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Inde Sambagras adiit, validam Indiae gentem, quae
 populi, non regum imperio regebatur. LX milia
peditum habebant, equitum VI milia: has copias currus D
sequebantur. in duces spectatos virtute bellica
elegerant.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>At, qui in agris erant proximis flumini —
frequentes autem vicos maxime in ripa habebant — ut
 videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis
constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova
facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem,
celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.
<pb n="p.338"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque
nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currant
furere clamitantes et cum dis proelium inituros: navigia
non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut
legatos mitterent gentem dedituros.

<milestone unit="alt" n="31"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto
die pervenit. Nihilo plus animi his fuit, quam ceteris
fuerat. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Itaque oppido ibi condito, quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum, qui Musicani appellantur,
intravit. Hic de Teriolte satrape, quem
Parapanisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit
multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici
iussit. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii
donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis
urbi eorum praesidium inposuit.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Inde per silvas ad asperam Indiae gentem,
perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander
tertio die, quam coeperat obsidere, expugnavit. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Et
Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de
condicione deditionis misit ad regem. Sed antequam
adirent eum, duae turres cum ingenti fragore prociderant: per quarum ruinas Macedones evasere in
arcem. Qua capta Porticanus cum paucis repugnans
occiditur.

<milestone unit="alt" n="32"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis
<pb n="p.339"/>
Sambi regis fines ingressus
est multisque oppidis in
fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo
cepit.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Barbarie simile monstri visum est rudibus
militarium operum: quippe in media ferme urbe armati
 terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio
facto.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>LXXX milia Indorum in ea regione caesa
Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona
venisse.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Rursus Musicani defecerunt: ad quos
opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis
 eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo
Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo
classem expectare se iusserat, repetit.

</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Quarto deinde die secundo amne pervenit ad
oppidum, quod in regno imo erat Sambi. Nuper se ille
 dediderat, sed oppidani detrectabant imperium et
clauserant portas.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Quorum paucitate contempta rex D
Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes
elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si
fugere eos crederet.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>