<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.6.21-9.6.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.6.21-9.6.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> alium orbem aperire mihi statui. Ex Asia in Europae
terminos momento unius horae transivi. Victor
utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in
excolenda gloria,
<milestone unit="alt" n="26"/>cui me uni devovi, posse cessare? Ego
vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum
orbis esse me credam. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Dabo nobilitatem
ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui
mihi, si fors ita feret, pulchrum est: ea stirpe sum
genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam
optare. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras,
quibus feminae ob virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in
potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam
aequavimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit?
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Di faveant, maiora adhuc restant. Sed ita nostra
<pb n="p.333"/>
erunt, quae nondum adiimus, si nihil parvum
duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos modo me
ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate
securum: belli Martisque discrimen inpavidus subibo.

</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium
manus saepe evitavit, suorum effugere non valuit.
Aliorum quoque regum exitus si reputaveritis, plures a
suis quam ab hoste interemptos numerabitis.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Ceterum,
quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae
 occasio oblata est, mihi maximus laborum
atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater
inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc,
si licuerit, ipse praestabo: hoc, si me praeceperit
fatum, vos mandasse me mementote.” Ac tum quidem
 amicos dimisit. Ceterum per conplures dies ibi stativa
habuit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>