<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.2.1-9.2.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.2.1-9.2.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="7"/>
Biduum apud eum substitit rex. Tertio die amnem supe- <pb n="p.313"/>
rare decreverat transitu difficilem non spatio solum
aquarum, sed etiam saxis inpeditum:
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>percontatus
igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra
flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit,

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum,
ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios
eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum
ducentisque peditum obsidentem vias.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Ad hoc
quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem,
 elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Incredibilia regi omnia videbantur: igitur Porum —
nam cum eo erat — percontatur, an vera essent, quae
dicerentur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Ille vires quidem gentis et regni haud
falso iactari adfirmat, ceterum, qui regnaret, non modo
 ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis: quippe patrem
eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem,
propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae
locum admotum interfecto eo per insidias sub specie
 tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris
hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque
popularibus, magis paternae fortunae quam suae
memorem.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Adfirmatio Pori multiplicem animo regis
iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm
 locorum et vim fluminum extimescebat:
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>relegatos in
ultimum paene rerum humanarum persequi terminum
et eruere arduum videbatur, rursus avaritia gloriae et
insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum
videri sinebat.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Et interdum dubitabat, an Macedones
 tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes
<pb n="p.314"/>
facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes
difficultates secuturi essent: abundantes onustosque
praeda magis parta frui velle quam adquirenda fatigari.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Non idem sibi et militibus animi: sese totius orbis
imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum
quemque fructum finito tandem periculo expetere.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis
militibus ad hune maxime modum disseruit:
<milestone unit="alt" n="8"/>“Non ignoro,

</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis  Indiae per hos dies de industria esse iactata: sed non
est inprovisa vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae
fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten,
quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribiles
fecerant Persae. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Nil umquam ad liquidum fama perducitur: omnia illa tradente maiora sunt vero.
Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen
habet nominis quam operis. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Modo quis beluas
offerentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis
cetera auditu maiora quam vero sustineri posse credebat?  Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si nos fabulae
debellare potuissent. </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Creditisne elephantorum greges
maiores esse, quam usquam armentorum sunt, cum et
rarum sit animal nec facile capiatur multo que difficilius
mitigetur?  </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Atqui eadem vanitas copias peditum <pb n="p.315"/>
equitumque numeravit. Nam flumen, quo latius
fusum est, hoc placidius stagnat: quippe angustis ripis
coercita et in angustiorem alveum elisa torrentes aquas
invehunt, contra spatio alvei segnior cursus est.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Praeterea
 in ripa оmnе periculum est, ubi adplicantes
navigia hostis expectat. Ita, quantumcumque flumen
intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in
terram.
<milestone unit="alt" n="9"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Sed omnia ista vera esse fingamus: utrumne
nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret?
 Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus
exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt:
tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt.

</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Quid autem interest, totidem sint, quot Porus habuit,
an in milia, cum uno aut altero vulnerato videritis ceteros
 in fugam declinari? Dein paucos aegre et
incommode regunt:
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>