<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.10.20-10.1.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.10.20-10.1.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Praeposito
igitur regioni Sibyrtio — namque Menon, praefectus
eius, nuper interierat morbo — in Carmaniam ipse
processit.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res
novare voluisse, dum in India rex est: quem
 occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret,
<milestone unit="alt" n="42"/> quae delata erant, in eodem honore habuit.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Cum inde
praefecti, sicut imperatum erat, equorum
iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio
erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta,
as restituit.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Arma quoque ad pristinum refecta sunt
cultum: quippe haud procul a Perside aberant non pacata
<pb n="p.348"/>
modo, sed etiam opulenta. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Igitur, ut supra dictum
est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam
ex illis gentibus deportaverat, sed etiam pompam, sive
illud triumphus fuit ab eo primum institutus sive
bacchantium lusus,
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>statuit imitari animo super humanum  fastigium elato. Vicos, per quos iter erat, floribus
coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras vino
repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi,
vehicula deinde constrata, ut plures capere milites
possent,
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>in tabernaculorum modum ornari, alia candidis  velis, alia veste pretiosa. Primi ibant amici et cohors
regia variis redimita floribus coronisque: alibi
tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur: item
vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus
exercitus armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat creterris
aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen
incessit, parata praeda, si quid victis saltem adversus
comissantes animi fuisset: mille, hercule, viri modo et sobrii VII dierum crapula graves in suo triumpho capere
potuerunt. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> Sed fortuna, quae rebus famam
pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum
vertit in gloriam. Et praesens aetas et posteritas deinde
mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse
credentibus. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Hunc apparatum carnifex sequebatur:
<pb n="p.349"/>
quippe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est,
interfici iussus est:
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>adeo nec luxuriae quicquam crudelitas
nec crudelitati luxuria obstat.</p></div></div></div><pb n="p.350"/><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
Isdem fere diebus Cleander et Sitalces et cum <milestone unit="alt" n="1"/>
Agathone Heracon superveniunt, qui Parmenionem iussu
regis occiderant. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> V milia peditum cum equitibus M,
sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant,
sequebantur. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterat caedis perquam gratae regi ministerium.
Quippe cum omnia profana spoliassent, ne sacris
quidem abstinuerant, virginesque et principes feminarum
stupra perpessae corporum ludibria deflebant. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Invisum
Macedonum nomen avaritia eorum ac libido barbaris  fecerat. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor,
qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem
dederat. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Plerique amicorum Alexandri non tam
criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam
<pb n="p.351"/>
memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum
prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti
reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere
quaesitam cuiquam esse diuturnam.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Rex cognita causa
 pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum
crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae:
numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India
sospitem aut optassent reverti aut credidissent
reversurum.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum,
 qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit.

</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque,
quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat
Haud multo post Nearchus et Onesicritus,
<milestone unit="alt" n="2"/> 
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>