<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.1.7-9.1.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:9.1.7-9.1.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Abisares, qui,
priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum
miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum,
quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum
dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut
 regnaturum esse captivum.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Cui Alexander nuntiari
iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse
venturum.
<milestone unit="alt" n="2"/> Hinc praerapido amne superato ad interiora Indiae
processit.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Silvae erant prope in inmensum spatium
 diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis
arboribus umbrosae.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Plerique rami instar ingentium
stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant,
erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis,
sed arboris ex sua radice generatae.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Caeli temperies
 salubris: quippe et vim solis umbrae levant et aquae
large manant e fontibus.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Ceterum hic quoque
serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri
<pb n="p.310"/>
reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe
morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium
oblatum est. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Hinc per deserta ventum est ad
flumen Hyraotim. Iunctum erat flumini nemus
opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum  multitudine frequens. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Castris inde motis oppidum haud
procul positum corona capit obsidibusque acceptis
Stipendium inponit.

<milestone unit="alt" n="3"/>Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem
pervenit,
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>non muro solum, sed etiam palude munitam.  Ceterum barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi
occurrerunt: tela aliis hastae, aliis secures erant,
transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere
laborantibus suis vellent. </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Ac primo insolitum genus
pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur : deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere
vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Et
vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius
singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum
amissis in oppidum refugerunt. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas
saluti fuit: qui ubi cognito urbis excidio paludem
transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem
invictum exercitum et deorum profecto advenisse
memorantes.
<milestone unit="alt" n="4"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca
cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni
tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem
conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum
<pb n="p.311"/>
quoque confugerant incolae, duxit.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Oppidani missis,
qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum
parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat
vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam
 opem in ipsis esse ducebant.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Sed dum nihil in
commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis
portas hostem recipiunt.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Alexander quamquam belli
auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data
et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra
 movit.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex
muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in
colloquium incolae vocaverunt. Illi clementiam regis
simulque vim commemorando ad deditionem eos
conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem
 accepit.

</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut
barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus
regitur.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt
aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum
 cura mandata est. Si quos vitiis insignes aut
aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari
iubent.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Nuptiis coeunt non genere аc nobilitate
coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem
aestimatur in liberis.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>