<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.8.10-8.9.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.8.10-8.9.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> At enim Persae, quos vicimus, in magno honore sunt apud me! Mihi quidem moderationis meae
certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe
impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus
everterem gentes nec ut dimidiam partem terrarum
solitudinem facerem,
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>sed ut illos, quos bello subegissem,  victoriae meae non paeniteret. Itaque militant
vobiscum, pro imperio vestro sanguinem fundunt, qui
superbe habiti rebellassent. Non est diuturna possessio,
in quam gladio inducimur: beneficiorum gratia sempiterna
est. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides
<pb n="p.281"/>
stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus
habemus, quam capimus. Insatiabilis autem avaritiae
est adhuc inplere velle, quod iam circumfluit.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Morem
tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim
 gentibus esse video, quae non erubescamus imitari: nec
aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut
quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus.
<milestone unit="alt" n="28"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Illud
paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a
me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>An
 etiam, quid di respondeant, in mea potestate est?
Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas
agimus, haud alienum fuit. Utinam Indi quoque deum
esse me credant! Fama enim bella constant, et saepe
etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit.

</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro
argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre
materia volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne
auro quidem vinci.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Oculos ergo primum eorum
sordida omnia et humilia despectantium capiam et
 docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem
terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida,
intercipere voluisti et Macedonas rege adempto
devictis gentibus dedere.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>At nunc mones me, ut vestris
parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire,
as quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua
vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum
morem occidendi cum scelestis insontes propinquos
<pb n="p.282"/>
parentesque solvi et profiteor in eodem honore futuros
omnes eos, in quo fuerunt. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Nam tuum Callisthenen,
cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci
velis: ut coram his probra, quae in me modo iecisti,
modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te
discipulo magistrum: </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> nunc Olynthio non idem iuris
est.” Post haec consilium dimisit tradique damnatos <milestone unit="alt" n="29"/>
hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi,

</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos  necaverunt. Callisthenes quoque tortus interiit, initi
consilii in caput regis innoxius, sed haudquaquam
aulae et adsentantium accommodatus ingenio. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Itaque
nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro
excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto
Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam
torserit indicta quidem causa. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Quam crudelitatem sera
paenitentia consecuta est.
</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret,
<milestone unit="alt" n="21"/>in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem,
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> quam recta regione spatiosa. Quae austrum
accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt: plana
<pb n="p.283"/>
sunt cetera multisque inclitis amnibus Caucaso monte
ortis placidum per campos iter praebent.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Indus
gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud
multum abhorrentes.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Ganges, omnium ab Oriente
 fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et
magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde
eum obiectae rupes inclinant ad orientem.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Uterque
Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores
cum magna soli parte exorbet, saxis quoque inpeditus,
 quis crebro reverberatur:
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>