<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.7.1-8.7.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.7.1-8.7.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Stupentibus
ceteris Hermolaus: “Nos vero,” inquit, “quoniam, quasi
nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia
non ut ingenuis imperare coepisti,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>sed quasi in mancipia  dominari.” Primus ex omnibus pater ipsius
Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse
consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem
<pb n="p.277"/>
ultra negat audiendum.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Rex inhibito patre dicere
Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene.
Et Hermolaus: “Utor,” inquit, “beneficio tuo et dico,
quae nostris malis didici.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Quota pars Macedonum saevitiae
 tuae superest? quotus quidem non e vilissimo
sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et
Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet,
vivunt, stant in acie et clipeis suis te protegunt et pro
gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Quibus tu
 egregiam gratiam rettulisti: alius mensam tuam sanguine
suo adspersit, alius ne simplici quidem morte defunctus
est. Duces exercituum tuorum in eculeum inpositi
Persis, quos vicerant, fuere spectaculo. Parmenio
indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras.

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda
supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti,

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>subito ab aliis iubes trucidari.” Obstrepunt subinde
cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum
percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege:
 quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas
 supplicii augentem patienter audirent.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Aegre ergo
coercitis rursus Hermolaus: “Quam liberaliter,” inquit,
“pueris rudibus ad dicendum agere permittis! at Callisthenis
vox carcere inclusa est, quia solus potest
<pb n="p.278"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> dicere. Cur еnim non producitur, cum etiam confessi
audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire
metuis ac ne vultum quidem pateris. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Atqui nihil eum
fecisse contendo. Sunt hic, qui mecum rem
pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a
iustissimo et patientissimo rege. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Haec ergo sunt
Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido
abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum
captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen omnia
tolerare potuimus, antequam nos barbaris dederes et
novo more victores sub iugum mitteres. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Persarum te
vestis et disciplina delectant, patrios mores exosus es.

</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus  et te transfugam belli iure persequimur. Tu
Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum,
tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante
Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Miraris, si
liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum
est aut, quod tristius morte est, in Servitute vivendum ?
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes.
Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre
non possint. De cetero propinquorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris: nos iube duci ut, quod
<pb n="p.279"/>
ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra.” Haec
Hermolaus.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>