<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.3.6-8.4.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.3.6-8.4.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Sed penitus haerens
amor fastidio praesentium accensus est. Itaque rursus
 uni ei deditus orare non destitit, ut tali consilio
abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna
fecisset:
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>sibi mortem deditione esse leviorem. At illa
purgare se, quod, quae utilia esse censebat,
muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset: de cetero
 futuram in viri potestate.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Spitamenes simulato captus
<pb n="p.264"/>
obsequio de die convivium apparari iubet vinoque et
epulis gravis et semisomnus in cubiculum fertur. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Quem
ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor,
gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius
abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris  tradit.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="12"/>Eodem comitante, sicuti erat cruenta veste, in
Macedonum castra pervenit nuntiarique Alexandro
iubet, esse, quae ex ipsa deberet agnoscere. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Ille
protinus barbaram iussit admitti. Quam ut respersam
cruore conspexit,
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>ratus ad deplorandam contumeliam  venisse, dicere, quae vellet, iubet. At illa servum,
quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit.
Qui, quia caput Spitamenis veste tectum habebat, suspectus
scrutantibus, quid occuleret, ostendit.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat: ergo rex certior factus, humanum caput
adferre eum, tabernaculo excessit percontatusque, quid
rei sit, illo profitente cognoscit. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Variae hinc
cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant.
Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset, iniecturus moram,
interfectus esset: contra facinus ingens aversabatur,
cum virum optime meritum de ipsa, communium parentem
liberum per insidias interemisset. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Vicit tamen
gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit, ut excederet castris, ne licentiae barbarae exemplar in
Graecorum mores et mitia ingenia transferret.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="13"/>Dahae
Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis
<pb n="p.265"/>
eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt. Ille
maxima praesentium curarum parte liberatus convertit
animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a
praetoribus suis avare ac superbe imperabatur.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Ergo Phratapherni
 Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit
mandavitque, ut Phradaten, cui succedebat, ad se in
custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto,
substitutus est Stasanor, Arsaces in Mediam missus, ut
Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo
 Stameni subiecta est.
</p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="14"/> His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum
regionem,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>quae Gazaca appellatur, aditurus.
Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum
quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino
 non sine minis crescentis mali praeteriit,
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>tertio ab omni
parte caeli emicare fulgura et nunc internitente luce,
nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed
etiam animos terrere coeperunt.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Erat prope continuus
caeli fragor, et passim cadentium fulminum species
 visebatur, attonitisque auribus stupens agmen nec
progredi nec consistere audebat:
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>cum repente imber
grandinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac primo
quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec
retinere arma lubrica <del>et</del> rigentes manus poterant nec
 ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora,
<pb n="p.266"/>
cum undique tempestatis violentia maior, quam vita
batur, occurreret. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Ergo ordinibus solutis per totum
saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius
metu quam labore defetigati prostraverant humi
corpora,
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat.  Alii se stipitibus arborum admoverant: id
plurimis et adminiculum et suffugium erat. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Nec
fallebat ipsos morti locum eligere se, cum inmobilis
vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum
fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali
insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter
tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra
suppresserat. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>