<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.2.21-8.2.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.2.21-8.2.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> sed aditu specus
accipit lucem, interiora nisi inlato lumine obscura sunt.

</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotum  nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias
naturali situ munitas <del>ac</del> valida manu barbari
tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu
adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis
propugnantium plerosque deiecit. Quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum supergressus ad petram
admovit exercitum. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Ceterum interveniebat fluvius
coeuntibus aquis ex superiore fastigio in vallem, magnique
operis videbatur tam vastam voraginem explere: </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> caedi
tamen arbores et saxa congeri iussit. Ingensque barbaros pavor rudes ad talia opera concusserat excitatam
molem subito cementes.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="9"/>Itaque rex ad deditionem
<pb n="p.261"/>
metu posse conpelli ratus Oxarten misit nationis
eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci, ut traderet
petram.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Interim ad augendam formidinem et turres
admovebantur et excussa tormentis tela micabant.
 Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato
petiverunt.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis
Sisimithren coepit hortari, ut fidem quam vim
Macedonum mallet experiri neu moraretur festinationem
victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis
 semet offerret, in suum caput alienam cladem esse
versurum.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>Et ipse quidem Sisimithres deditionem non
abnuebat, ceterum mater eademque coniunx morituram
se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem,
barbari animum ad honestiora quam tutiora
 converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas
quam apud viros pretium.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Itaque dimisso. internuntio
pacis obsidionem ferre decreverat. Sed cum hostis
vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod
praeceps magis quam necessarium esse credebat,
 paenitere eum coepit.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Revocatoque strenue Oxarte
futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus,
ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo
facilius venia illi quoque inpetraretur.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Praemissum
igitur Oxarten cum matre liberisque et totius
 cognationis grege sequebatur ne expectato quidem fidei
pignore, quod Oxartes promiserat.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Rex equite prae-
<pb n="p.262"/>
misso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam
ipsius, supervenit et victimis Minervae <del>ac</del> Victoriae
caesis imperium Sisimithri restituit spe maioris etiam
provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset.
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p> Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit.

</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant,  cum equite processit. Arduum et inpeditum
saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum
non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde
agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p> Rex tamen subinde equos mutans sine
intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes
comitari eum soliti defecerant praeter Philippum: Lysimachi erat frater tum primum adultus et, quod facile
adpareret, indolis rarae. </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p> Is pedes, incredibile dictu,
per D stadia vectum regem comitatus est saepe equum
suum offerente Lysimacho, nec tamen, ut digrederetur
a rege,
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret.  Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se
barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus
cum hoste dimicantem protexit. </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p> Sed postquam
barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui
in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae
stipiti se adplicuit. </p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> Deinde ne illo quidem adminiculo
sustinente manibus regis exceptus est: inter quas
conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud levis
<pb n="p.263"/>
dolor excepit.
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>Erigyius inter claros duces fuerat: quem
extinctum esse paulo ante, quam reverteretur in castra,
cognovit. Utriusque funus omni apparatu atque
honore celebratum est.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>