<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.14.41-8.14.46</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.14.41-8.14.46</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p> Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus: “Quae,
malum,” inquit, “amentia te coegit rerum mearum cognita
fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in
deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?”
</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p> At ille: “Quoniam,” inquit, “percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti: neminem me
fortiorem esse censebam. Meas enim noveram vires,
nondum expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit
eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus
tibi.” Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: </p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p> “Quod hic,” inquit, “dies tibi suadet,
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p> quo expertus es, quam caduca felicitas esset.” Plus
monendo profecit, quam si precatus esset: quippe
magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna
<pb n="p.307"/>
quidem infractam non misericordia modo, sed etiam
honore excipere dignatus est.
</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>Aegrum curavit haud
secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra
spem omnium in amicorum numerum recepit, mоx
 donavit ampliore regno, quam tenuit.
</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>Nec sane
quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit
quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius
tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe
a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem
 clariorem fore, quo maiores fuissent, quos ipse
vicisset.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>