<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.14.21-8.14.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.14.21-8.14.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> alius
iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli
circumvehi terga hostium iubebant,
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>nihil in medium  consulebatur. Porus tamen cum paucis, quibus metu
potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti
ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor
non equos modo,
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>tam pavidum ad omnia animal, sed  viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae
circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander
Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione
quam communis militem, emisit in beluas.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos. Phalanx quoque instare constanter territis
coepit. </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Sed quidam avidius persecuti beluas in semet
inritavere vulneribus. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Obtriti ergo pedibus earum ceteris,
ut parcius instarent, fuere documentum.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> Praecipue terribilis ilia facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent.
Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium
elephantos in multum diei varium certamen extraxit,
donec securibus — id namque genus auxilii praeparatum
erat — </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis
adpetebant beluarum manus. Nec quicquam
inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi
supplicii timor omittebat.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="50"/>Ergo elephanti vulneribus
<pb n="p.305"/>
tandem fatigati suos impetu sternunt, et, qui rexerant
eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur.
Iamque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra
aciem exigebantur,
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>cum Porus destitutus a pluribus
 tela multa ante praeparata in circumfusos ex
elephanto suo coepit ingerere. Multisque eminus vulneratis
expositus ipse ad ictus undique petebatur.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Novem iam
vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque
sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam
 excussa tela mittebat.
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Nec segnius belua instincta
rabie, nondum saucia invehebatur ordinibus, donec
rector beluae regem conspexit fluentibus membris
omissisque armis vix compotem mentis.
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Tum beluam in
fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius
 multis vulneribus confossus deficiensque procubuit
posito magis rege quam effuso.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Itaque, dum equum
mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis,
regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere
coepit Porum, ne ultima experiri perseveraret dederetque
 se victori.
</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>At ille, quamquam exhaustae erant vires
deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem
excitatus: “Agnosco,” inquit, “Taxilis fratrem, imperii
regnique sui proditoris,” et telum, quod unum forte non
effluxerat, contorsit in eum: quod per medium pectus
 penetravit ad tergum.
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Hoc ultimo virtutis opere edito
fugere acrius coepit. Sed elephantus quoque, qui
multa exceperat tela, deficiebat: itaque sistit fugam
<pb n="p.306"/>
peditemque sequenti hosti obiecit. </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p> Iam Alexander
consecutus erat et pertinacia Pori cognita vetabat
resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum
Porum tela congesta sunt, quis tandem gravatus labi
ex belua coepit. </p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere
iussit in genua: qui ut se submisit, ceteri quoque —
ita enim instituti erant — demisere corpora in terram.

<milestone unit="alt" n="51"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p> Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.) Rex
spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, iubet, et, qui detraherent loricam vestemque, concurrere, cum
belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere
levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo
telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum
Porus inponitur. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>