<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.13.1-8.13.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.13.1-8.13.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="44"/> Postero die legati Abisarae adiere regem: omnia dicioni
eius, <milestone unit="alt" n="16"/> ita ut mandatum erat, permittebant
firmataque invicem fide remittuntur ad regem.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Porum
quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse
conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei,
 ut Stipendium penderet et in primo suorum finium
aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum
sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset,
sed armatus.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Iam Hydaspen Alexander superare
decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor,
 vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur,
opportunum adversus Indos auxilium: quippe plus in
beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
Damaraxus quoque, rex exiguae partis Indorum, qui
Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Igitur
<pb n="p.298"/>
transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem
Taxili traditio ad amnem Hydaspen pervenit, in cuius
ulteriore ripa Porus consederat transitu prohibiturus
hostem. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> LXXX et V elephantos obiecerat eximio
corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum
est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas
eminens, armaque auro et argento distincta corpus rarae
magnitudinis honestabant.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Par animus robori corporis  et,
<milestone unit="alt" n="45"/>quanta inter rudes poterat esse, sapientia.
Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam
fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat.
in latitudinem stadia diffusus profundo alveo et nusquam
vada aperiente speciem vasti maris fecerat. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum
coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et
elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant
pluribus locis undae repercussae. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Terribilior facies erat
ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae
horrendo Stridore aures fatigabant. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Hinc
amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et
saepe sane experta inproviso tamen pavore percusserant.

</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto  adplicari posse credebant. Erant in medio amne
insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes
levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia
<pb n="p.299"/>
conserebantur, et uterque rex parvae rei discrimine
summae experiebatur eventum.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Ceterum in Macedonum
exercitu temeritate atque audacia insignes fuere
Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium
 felicitate ad spernendum omne periculum accensi:

</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati
transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat,
multosque Indorum nulla re melius quam audacia
armati interemerunt.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Abire cum gloria poterant, si umquam
 temeritas felix inveniret modum: sed dum
supervenientes contemptim et superbe quoque expectant,
circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus
obruti telis sunt.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Qui effugerant hostem, aut impetu
<milestone unit="alt" n="46"/> amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti. Eaque pugna
 multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa.

</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem
talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior
ceteris, silvetris eadem et tegendis insidiis apta, fossa
quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse,
 non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat
abscondere:
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>igitur ut a custodia huius opportunitatis
oculos hosfium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis
obequitare iussit procul insula et subinde Indos
clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Per
 conplures dies Ptolomaeus id fecit eoque consilio
Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere
<pb n="p.300"/>
simulabat, coegit advertere. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Iam extra conspectum
hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripae
statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari
ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem
apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria  ostendi. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>