<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.10.30-8.11.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.10.30-8.11.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Non tamen ante se recepit in
castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet,
<pb n="p.291"/>
                        <milestone unit="alt" n="38"/> edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta
demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo
aggeri detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum
ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Iamque
 agger aequaverat summae fastigium terrae: itaque
turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore
intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex
nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque
militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens
 vis telorum in propugnatores effusa est.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Praecipue
rudes talium operum terrebant mobiles turres,
tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum
numine agi credebant: pila quoque muralia et
excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire
mortalibus.
<milestone unit="alt" n="32"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Itaque desperata urbis tutela concessere
in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem
patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri.

</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium
feminarum grege aureis pateris vina libantium.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Ipsa genibus
 regis parvo filio admoto non veniam modo, sed
etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe
appellata regina est. Et credidere quidam plus formae
quam miserationi datum:
</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>puero quoque certe postea
ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.
</p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="39"/> Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu
missus inconditos oppidanos proelio vicit: <milestone unit="alt" n="26"/> intra
<pb n="p.292"/>
munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis
potestatem. Quorum incolae armati petram Aornum
nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra
obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique
praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus
locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae
esset, aditum se monstraturum esse promittens. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> LXXX
talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat,
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> dimisit. Leviter armatis dux datus est Myllinas,
scriba regis. Hos enim circuitu, quo fallerent
hostem, in summum iugum placebat evadere. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Petra
non, ut pleraeque, modicis ae mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum
erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius
coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Radices
eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis
ripis: </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur.
Ad manum silva erat: quam rex ita caedi
iussit, ut nudi stipites iacerentur: quippe rami fronde
vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam
arborem iecit, clamorque exercitus <del>se</del>, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex
occupavit.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="40"/>Sic intra septimum diem cavernas expleverant,
cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti.
Iuvenesque promptissimos ex sua cohorte xxx delegit:
<pb n="p.293"/>
duces his dati sunt Charus et Alexander,
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>quem rex
nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit.
Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum
regem discrimen subire non placuit,
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>sed ut signum
 tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad
corporis custodes sequi se iubet primusque invadit in
rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit,
relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur.

</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta
 rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste
spectaculum etiam non periclitantibus: cum vero alieno
exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum
misericordia versa non extinctos, sed semetipsos
deflebant.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie
 nisi victores redire non possent, ingentia saxa in
subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili
et lubrico gradu praecipites recidebant.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>