<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.10.10-8.10.29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.10.10-8.10.29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Iamque
rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium,
qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat.
Quorum dubitatione conperta circumsederi tantum eos et
abstineri caedibus iussit: tandemque obsidionis malis
fatigati dedidere se. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> A Libero Patre conditos se esse
dicebant: </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> et vera haec origo erat. Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant: inde
Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum
Patrem esse celatum.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="36"/>Rex situ montis cognito
ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus
verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto  gignitur monte, multae perennes aquae manant.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte
fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri
buxique et myrti in illis rupibus agrestis est silva.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia
<pb n="p.289"/>
decerperent redimitique fronde toto nemore similes
bacchantibus vagarentur.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Vocibus ergo tot milium praesidem
nemoris eius deum adorantium iuga montis vallesque
resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in
 omnes se repente vulgasset.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Quippe velut in media
pace per herbas adgestamque frondem prostravere
corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large
ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri
operatum habuit exercitum.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Quis neget eximiam quoque
 gloriam saepius fortunae quam virtutis esse
beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero
adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium
ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium
clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes
 temulentos comissantesque inter ora hostium
texit.

</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="37"/> Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum
est. Deseruerant incolae sedes et in avios
silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit aeque
 vasta et destituta incolentium fuga.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Itaque rationem
belli necessitas mutavit. Divisis enim copiis pluribus
simul locis arma ostendit, oppressique, ubi non
expectaverant hostem,
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>omni clade perdomiti sunt.
Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque,
 quas distribuerat, copias iunxit.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Superato
deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis
<pb n="p.290"/>
opulentae — Beiram incolae vocant — reliquit, ipse ad
Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat,
demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ
solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque
ripis aditum ad urbem inpedit. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Ad occidentem ac
meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita
natura est, infra quas cavernae et voragines longa
vetustate in altum cavatae iacent,
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>quaque desinunt, fossa  ingentis operis obiecta est. XXXV stadium murus
urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo
latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos
interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet,
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> simulque terra hutnore diluta. Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta
tabulata muros et tegebant et pervios fecerant. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Haec
munimenta contemplantem Alexandrum consiliique
incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere
nec tormenta aliter muris admovere,
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>quidam e muro  sagitta percussit: et forte in suram incidit telum.
Cuius spiculo evolso admoveri equum iussit, quo
vectus ne obligato quidem vulnere haud segnius destinata
exequebatur. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Ceterum cum crus saucium penderet, et
cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis
aegri vitia sentire. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>